monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25 > 9 > A > SEVERUS XVII. > Iacobi, 5 > 11 > sectio > C. CALIGULA IV. > 2 > 33 > 98 > 103 > CLAUDIUS V. > 99 > 2 > 18 > 107 > DECIUS XXV. > 27 > 111 > 70
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIX <<<     >>> in Octo Decadas Novo Testamento Convenientes

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXX

1 David psalmus, filiorum Ionadab, et priorum captivorum.
2 David et psalmus assidua iteratione notissima sunt. Quod autem dicit, filiorum Ionadab, et priorum captivorum, virtutem psalmi per historicas causas insinuat, in vestibulo monens, quod in penetralibus inquiratur. Ieremias enim propheta refert [Ier. VIII, 9] Ionadab fuisse Dei sacerdotem, qui filiis suis praecepit in templo degere, et probabili se sobrietate tractare; quod eos constat fecisse, et obedientiae suae apud Deum magnam gratiam comperisse; qui nunc pro fidelibus ac devotis ponuntur. Nam et ipsum nomen indicat causam. Ionadab quippe interpretatur Domini spontaneus, id est, qui Deo incoacto desiderio serviebat, sicut scriptum est: Voluntarie sacrificabo tibi [Psal. LIII, 8]. Sequitur, et priorum captivorum. Hanc historiam Regum textus enarrat. Nam cum Israeliticus populus divina mandata contemneret, primae, secundae, et tertiae captivitati decretus fuerat subiacere. Sed ut agnoscens ad supplicationem Domini correcta mente remearet, antequam prima captivitas proveniret, per prophetam eis hoc malum denuntiavit esse venturum. Sed illi consueta nequitia in sua obstinatione manserunt. Isti ergo nunc in loco contumacium ponuntur, qui frequenter admoniti corrigere noluerunt. Commonemur ergo in hoc titulo ut devotionem habeamus filiorum Ionadab, non contumaciam Iudaeorum, qui captivi esse meruerunt. Psalmus enim totus ad hominem pertinet fidelem qui mundi spem renuens, in Domino pura devotione confisus est: gratiam divinitatis tota nobis intentione commendans, per quam peccatorum nostrorum nexibus possimus absolvi.
3 Divisio psalmi.
4 Per figuram ethopoeiam introducitur persona generalis, quae peccatorum captivitate liberata divinis mandatis adhaerebat: praedicans nobis Christi Domini eximiam charitatem, quae nullis meritis praecedentibus gratis semper impenditur. Haec in prima parte psalmi ab humanis iniquitatibus iugiter se petit debere liberari, ut Domino gratias referre mereatur. Secundo loco supplicat ne in senectute eius beneficiis privetur, cuius auxilio in iuventute protecta est. Tertio loco dona eius enumerans, iugiter se agere gratias pollicetur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus, in te speravi; Domine, non confundar in aeternum. Hic iterum hypothetici syllogismi facies nobis decora subridet eo modo. Si, Deus, in te speravi, Domine, non confundar in aeternum: attamen, Deus, in te speravi; igitur non confundar in aeternum. Nunc quae sequuntur, Domino iuvante, tractemus. Eligitur quidam fidelium, qui et primis temporibus fuit, et in praesenti esse non desinit, et usque ad finem saeculi perfecta in Domino mentis soliditate consistit. Hic totam spem suam in Domino ponens, gratiae nobis divinae sacramenta commendat, ne false in nobis praesumentes, muneris eius prosperitate vacuemur. Intelligamus quid est, quod se petit non confundi in aeternum; scilicet in illa iudicii retributione ubi confundi omnino poenale est. Hic enim frequenter prospere confundimur, quando a pessima intentione revocamur, et in bonam partem traducti probabiliter erubescimus, qui pridem de nostro scelere gaudebamus. Praemisit ergo causam quare confundi non debeat in aeternum, scilicet quoniam speravit in Domino.
7 (Vers. 2.) In tua iustitia libera me, et eripe me. inclina aurem tuam ad me, et libera me. Cum dicit: In tua iustitia, misericordiam petit divinam: illius quippe est iustitiae parcere supplicanti. Sic enim aequitati ipsius placitum est homini remittere, qui sua noscitur facta damnare. Libera ab imminentibus periculis dicit; eripe a potestate diaboli, ne cum eo sub aeternitate damnetur. Cum enim dicit, inclina, humilem se iacere profitetur: quia nisi divina gratia ad hominem se liberandum inclinaverit, ad illam misericordiam suis meritis non potest pervenire quam cupit. Non est enim cuiusquam meritum, quod ad illum attingat, nisi ipse misericors ad peccatores pronus adveniat.
8 (Vers. 3.) Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. Potest aliquos, nisi bene inspiciatur, offendere, quod supra protectionem divinam munitum locum noscitur addidisse: quasi vero locus defendat, quem virtus superna non vindicat. Sed prima sententia rogat ut ab inimicis spiritualibus eius anima protegatur; deinde petit etiam corporis sospitatem, quae ab inimicorum telis ac gladiis loco munitissimo vindicatur. Metaphora a castellis tracta, quia tunc adversarios evadimus, quando locis munitissimis vindicamur. Sed locus iste divina protectio est, sicut in alio psalmo dicit: Sub umbra alarum tuarum protege me [Psal. XVI, 9]. Quando enim cum Christo sumus, nullas diaboli insidias formidamus; quoniam fraudatur nequissimus ille proprio voto, ubi est divina defensio. Et vide sua suis quam pulchre sunt reddita. Firmamentum pertinet ad protectorem; refugium ad locum munitum. Quae duo merito sibi a Domino venire credidit, quia nihil suis viribus applicavit. Aestimo hic et aliud sentiendum, ut firmamentum in hoc saeculo Dominus dicatur, ubi et patientia quaeritur; refugium in illa beatitudine aeterna ubi iam aliquod periculum non timetur.
9 (Vers. 4.) Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui. Clamat homo ille generalis (quia captivus fuerat lege peccati: sed per divinam gratiam se confidebat absolvi) ut eripiatur a potestate noxia peccatoris, qui semper illud affectat facere quod nec divinae legi, nec aequitati certum est convenire. Sed quia peccatorem universaliter dixerat, nunc eum partibus duabus exponit dicens: De manu contra legem agentis et iniqui. Contra legem agit qui accepta lege facit contra regulas mandatorum: ut sunt Iudaei, qui inter reliquas gentes legem suscepisse noscuntur. Iniqui vero sunt pagani, quamvis et Iudaei, qui nulla Domini lege refrenantur, sed more ferarum faciunt quodcunque libuerit. Sic omnem peccatorem duabus his partibus probatur amplexus. Ita et Apostolus loquitur de genere utroque peccantium: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur [Rom. II, 12].
10 (Vers. 5.) Quoniam tu es patientia mea, Domine; spes mea a iuventute mea. Dicit quapropter de manu peccatoris eripi debuisset; scilicet, quia patientia ipsius Dominus erat; ut cum ad ipsum intenderet, et per eum se salvandum crederet, omnia libenti animo sustineret. Patientia est enim honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium voluntaria et diuturna perpessio. Sequitur, spes mea a iuventute mea. Praemisit patientiam, et spes eius digne secuta est; sicuti et Apostolus dicit: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem [Rom. V, 3, 4]. Prius est enim, ut cum Dei gratia per patientiam probemur, et tunc illam fructuosam spem, ipso donante, habere merebimur. Nam quod addidit, a iuventute mea, illam aetatem significat in qua Domino credidit. Nam quocunque tempore ad ipsum veniatur, merito iuventus nostra dicitur, quia in ipsa plenissimo robore solidamur. Sive illud, a iuventute mea, significat ex quo coepit contra diaboli pugnare versutias. Ipsa enim aetas est quae ad certamen dirigitur, et ad colluctationes arduas aptissima vivacitate praeparatur.
11 (Vers. 6.) In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus: in te cantatio mea semper. Hunc versum paulo sollicitius perscrutemur, ne nobis aliqua obviare possit absurditas. Dixit enim: Spes mea a iuventute mea. Nunquid confirmatio eius in Deum esse potuit, quando in materno utero nulla fultus ratione vegetatus est, maxime cum legatur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea [Psal. L, 7]? Sed hic uterum sanctae matris Ecclesiae debemus accipere, ubi primum fidei rudimento concipimur, deinde ex aqua et Spiritu sancto generamur. Tunc enim confirmatio nostra potest esse Dominus, quando ad eum fidei munere venerimus. Addidit, tu es protector meus; utique, quoniam adversus diaboli nequitias ipse nos protegit ac defendit; et in hoc mundo praestat evadere, ne peccatis possimus onerantibus interire. Sequitur retributio praemiorum, ut sicut semper beneficia, ita et psalmodia debeat esse continua. Nam si tempus a muneribus non vacat, quare se quispiam ab eius glorificatione suspendat? Significat enim et praesens saeculum et futurum. Hic enim illi pro liberatione cantamus, ibi autem gratias pro aeterna remuneratione peragimus. Ita fit ut Dominus laudari semper debeat, quia continuum est omne quod praestat.
12 (Vers. 7.) Tanquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis. Prodigium in hoc saeculo fit fidelis, quando alia sectatur quam potest amare peccantium multitudo: quaerunt illi divitias, iste pauperiem; quaerunt illi epulationes, iste ieiunia; quaerunt denique illi gaudia, iste tristitiam. Quemadmodum ergo non potest videri prodigium, qui se contra multorum cognoscitur tractare consensum? Hoc est quod oratores humile [ed., humilis] causae genus esse dixerunt, quod sic contemptibile creditur, ut portentum potius aestimetur. Sed negligendae sunt humanae imputationes, quando divinae nobis probantur favere virtutes. Caducum est enim omne contrarium, ubi adiutor probatur esse fortissimus. Sed cum dicit, adiutor, admonet ut, Dei gratia suffragante, nos quoque ad bonum niti et contendere debeamus, ne divinis beneficiis inveniamur adversi.
13 (Vers. 8.) Repleatur os meum laude tua, ut possim cantare gloriam tuam, tota die magnificentiam tuam. Dixit hactenus humano generi quam diversa beneficia contulisset, nunc quoque et hoc petit a Domino, ut possit ei gratias agere competenter. Nam si ille os nostrum non repleat, nec lingua movetur, nec desideria honesta flammantur. Magna (si consideremus) nostra felicitas est totum petere, nec petendo semper horrere. Creator noster inde magis offenditur, si a pia supplicationis importunitate cessetur. Sequitur causa cur repleri desideraverit os suum laudibus Christi, scilicet, ut possim cantare gloriam tuam. Gloria est multorum ore celebrata laudatio. Sed huic bono addidit perpetuitatem; nam cum ponit, tota die, nunquid noctibus a laudibus Domini dicit esse cessandum, maxime cum se illo tempore laudibus Domini catholica consoletur Ecclesia? Tunc enim vespertini, tunc nocturni, tunc matutini peraguntur, cum populus fidelis invigilat. Sed dicendo diem, conclusit et noctem; sicut et in Genesi legitur: Factum est vespere, et factum est mane dies unus [Gen. I, 5]. Quae figura dicitur synecdoche, id est a parte totum. Magnificentiam vero dicit, quia magna praestitit, ut aurem suam ad humilem inclinaret, ut protegeret periclitantem, ut eriperet de manu peccatoris, ut eam confirmaret ex utero, et de ventre matris protegere decrevisset. Sic uno magnificentiae nomine praedictorum beneficiorum laus cuncta conclusa est.
14 (Vers. 9.) Ne proiicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Venit ad secundam partem, in qua vehementius supplicat ne tempore senectutis suae proiiciatur a Domino, quando fessa virtus corporis plus indiget adiuvari. Sed hanc senectutem non solum aetatem finitimam debemus accipere, sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Hoc enim significat, cum defecerit virtus mea, id est quando patientiae firmitas quassata mollescit, nec sustinere potest viribus suis onus tribulationis impositum. Tunc ergo se petit non debere derelinqui, quia cum ipso totum poterat sustinere.
15 (Vers. 10.) Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum. Redditur causa cur ad subveniendum pietas Domini debeat provocari: quoniam debilitate captata insidiantium fervor accensus est, dum credunt facile decipi, a quo non potest defectis viribus obviari. Et ne crederentur leves inimici animae suae, dicit adversus eos qui custodiebant eum, ad decipiendi scilicet studium, non ad salutis votum. Sequitur, consilium fecerunt in unum. Truculentior semper est inimicorum adunata collectio, et quod non dividitur, gravius uno fasce portatur. Nam cuiusmodi sit istud consilium subsequenter exponit: ait enim:
16 (Vers. 11.) Dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui eripiat eum. Hoc est quod vir ille fidelissimus sive in afflictionibus positus, sive in senili aetate metuebat. Hostes enim carnales mundana potius contuentes, cum viderint hominem crebra calamitate fatigatum, credunt a Deo desertum, qui divinam putant gratiam in solis corporeis viribus constitutam. Persequimini eum, dixerunt, quia fugere non poterat. Comprehendite, quia reluctari violentissimis non valebat. Ex eo enim a Domino derelictum arbitrati sunt, quia eum truculentiae suae traditum esse senserunt. Quod quidam et Domino Salvatori applicandum esse putaverunt. Sed decentior ordo est dictionis: ne personam quam in medium deduximus, incongrua subito varietate mutemus. Sequitur, quia non est qui eripiat eum. Dementes prorsus, qui hoc aestimabant potius quod videbant, quasi Deus deserat praemiis, quos exponit iniuriis, et non magis coronare velit, quos probari debere permittit. Sic deliberat qui ad oculum iudicat. Negavit praesentem Dominum qui fidelibus suis visuale venire non putavit auxilium, dum credidit non existere quem arbitrabatur humanis conspectibus non adesse.
17 (Vers. 12.) Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in adiutorium meum respice. Humana putat infirmitas elongare Deum, quando ei venire tardat auxilium. Ille enim nec motu progreditur, nec de loco ad locum transfertur; sed omnia ineffabiliter replens, universa voluntatis suae virtutibus administrat. Petit ergo ne gratia eius ab ipso discedat, et gravioribus iniquorum exponatur insidiis. Addidit, Deus, in adiutorium meum respice. Quia se noverat affligendum, orat ut per adiutorium Domini ei digna patientia tribuatur. Nam quem ille adiuvat, malorum contritione non deficit; sed tunc spe potius erigitur, quando tribulationum fasce praegravatur.
18 (Vers. 13.) Confundantur et deficiant detrahentes animae meae; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi. Venit ad increpationes saluberrimas, quales catholica facere consuevit Ecclesia. Confundantur enim dicit, cum tua viderint disposita non mutari. Deficiant detrahentes animae meae, id est obloquentes inaniter, qui institutum rectum mordacibus derogationibus solent oblatrare. Admonet enim tales patientiae virtute superari, quos tantum praecepit sustinere, ut ipsi magis in suis oblocutionibus deficere videantur; quatenus saltem cessent sua nimietate fatigati, si nequeant desinere ratione convicti. Sequitur, operiantur confusione et pudore. Pulcherrimis verbis depingitur iniquorum ventura correctio. Operiantur dixit, quasi quodam velo roseo verecundiae eorum facies obtegantur; quod solet accidere his qui actiones pristinas vita meliore condemnant. Addidit, qui quaerunt mala mihi, sicut illa mulier periclitanti Iob proprio viro dicebat: Dic verbum in Deum, et morere (Iob II, 9). Quod pravi solent facere suasores, qui blandimento salutis carneae occulto vulnere animas videntur impetere.
19 (Vers. 14.) Ego autem semper in te sperabo, et adiiciam super omnem laudem tuam. Decursa emendatione, quam peccatoribus deprecatus est accidere, ad suam delectationem bonumque convertitur; ut sicut illi de divina potentia desperabant, ita iste sperare se semper dicat in Domino. Quae figura dicitur syncrisis, id est collatio, quando quis meliorem causam suam quam adversarii esse demonstrat. Sequitur, et adiiciam super omnem laudem tuam. Hoc plane nisi diligentius intueamur obscurum est. Nam quamvis divinis laudibus nihil possit adiici, quando augmentum non recipit admiranda perfectio, tamen est quod ab hominibus possit nova praedicatione celebrari. Nam cum dixero Verbum Patris fecisse coelum et terram et omnia quae in eis sunt, perfecta Dominum devotione laudavi. Sed cum adiunxero incarnatum esse pro salute cunctorum, adieci cumulum laudibus plenis. Sic enim inferiora testantur, quod ista laudis adiectio ad incarnationem omnipotentis Verbi absolute pertineat.
20 (Vers. 15.) Os meum pronuntiavit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quia non cognovi negotiationes. Iustitia Patris Salvator est Dominus, quem se pronuntiaturum gentibus pollicetur. Et ne forte aliam crederes esse iustitiam, addidit salutare tuum. Quid enim aliud denuntiare potuit fidelis, nisi unde fides Christiana surrexit? unde Ecclesiae in toto orbe fertiles pullularunt? unde salus mundi gloriosa incarnatione provenit? Tota vero die (sicut saepe dictum est) continuum tempus ostendit. Sequitur, quia non cognovi negotiationes. Pars ista versus, nisi bene requiratur, recipere cognoscitur quaestinem. Nam si omnis negotiator omnino damnandus est, nec illi hanc poenam refugiunt, qui artes reliquas exercere noscuntur. Quid est enim aliud negotiatio, nisi quae possunt vilius constare [ed., comparari], carius velle distrahere? Deinde in vitas Patrum Paphnutium illum sanctissimum virum per revelationem negotiatori legimus comparatum, et invenimus hodieque in Ecclesia Dei tractantes quidem mercimonia, sed summa fide pollentes. Actus enim pessimus, non res honesta damnatur; sicut et divitem legimus non introire in regnum coelorum, cum tamen Iob, Abraham, Isaac, Iacob, patriarchae facultatibus quoque fuerint affluentes. Nogotiatores ergo illi abominabiles aestimantur, qui iustitiam Domini minime considerantes, per immoderatum pecuniae ambitum polluuntur, merces suas plus periuriis onerando quam pretiis. Tales Dominus eiecit de templo dicens: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis, speluncam latronum [Ioan. II, 16]. Ergo sensus iste taliter complectendus est, ut putamus: Os meum pronuntiavit iustitiam tuam, quia non cognovi negotiationes, illas scilicet quae malis actibus inquinantur.
21 (Vers. 16.) Introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Potentiam homines aestimant per negotiationes acquirere, et in hoc mundo fieri praeminentes. Iste beatus, neglecto tali proposito, introire se dicit in potentiam Domini, id est ad regna coelestia, ubi revera pervenisse certa felicitas est. Introibo autem dixit, ut ostenderet Ierusalem supernam clausam perfidis, apertam esse fidelibus. Et quid ibi facturus sit subsequenter enarrat: Domine, memorabor iustitiae tuae solius; illo scilicet tempore cum agnos sequestrat ab haedis, cum totos gentium populos momentanea aequitate discernit, cum impios in gehennam, fideles mittit in requiem sempiternam. Tunc enim vere memor erit iustitiae solius Domini, quoniam eam et mirabilem, et singularem esse cognoscit.
22 (Vers. 17.) Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Iuventutem diximus debere accipi ex quo coeperit homo ad divinam gratiam pervenire, quia tunc animae viribus firmus, tunc incipit esse robustus. Docuisti autem, sive ad libros pertinet divinos, sive ad infusam coelitus fidem. Et ne tantum hanc scientiam in primordiis crederes acquisitam, dicit, quod beatis mentibus solet accidere; et usque nunc, ut per spatia temporum eius doctrina crevisse videretur. Sequitur, pronuntiabo mirabilia tua. Utique mirabilia fuerunt, ut doceretur indoctus, ut ex perfido fieret devotus, ut ex peccatore iustissimus. Haec ergo se praedicaturum esse pronuntiat, quae in ipso fecerat divina clementia.
23 (Vers. 18.) Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me: donec annuntiem brachium tuum generationi. Apud Graecos duo nomina ista diversa sunt; senectam gravitatem vocant, senium aetatem finitimam. Sed quia Latinitas haec duo dissonantia sibi non habuit, hic aetates duae, quasi simili nomine nuncupantur, id est, senecta et senium. Sensus ergo talis est, ut quia se dixerat a iuventute sua doctum, ut solam Domini iustitiam praedicaret, nunc petit ut neque in matura, neque in senili aetate deseratur a Domino; quatenus eius fortitudine roboratus, usque ad finem suum laudes possit debitas explicare. Sed videamus aetates istae quibus sunt assignandae temporibus. Iuventus fuit Ecclesiae, quando Dominus crucifixus est Christus, quando martyrum turba dimicavit, et morientibus fidelibus Ecclesiae virtus apparuit. Senectam vero dicimus aetatem quae nunc agitur proxima fini, quando proficit fides, et per universas Ecclesias Dei populus augetur, cum mundi istius tempora fugitiva decrescant. Senium autem tempus illud occiduum intelligendum puto, quando et saevus ille tyrannus adveniet, et turba martyrum hanc vitam optato fine concludet. Sequitur, donec annuntiem brachium tuum generationi. Homo ille fidelis loquitur introductus, petens a Domino ut usque ad senectam et senium in Ecclesiae congregatione permaneat, donec brachium Patris, id est Dominum Salvatorem succedenti generationi hominum debeat praedicare, sicut legitur: Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? ut religio Christiana totius mundi devotione dilatetur, maxime cum in fine saeculi sanctorum praedestinatus numerus compleatur.
24 (Vers. 19.) Omni quae ventura est: potentiam tuam et iustitiam tuam, Deus, usque in altissima. Omni quae ventura est, ad superioris versus extrema iungendum est, id est generationi. Et ne forsitan putares illis tantum denuntiandum fuisse brachium Domini, id est Dominum Christum, qui eodem tempore fuerunt, cum ille pro nobis incarnari dignatus est, addidit, quae ventura est, ut hanc praedicationem usque ad finem saeculi cognosceres esse faciendam. Sequitur, potentiam tuam et iustitam tuam, Deus; hic quoque reddendum est, donec annuntiem. Nam potentia ad gratiam incarnationis respicit, per quam hominem liberare dignatus est; iustitia ad iudicium, in quo Adam inobedienti mortem adduxisse cognoscitur. Nec moveat quod ordine praeposterato dicta sunt, cum hoc frequenter in Scripturis sanctis invenias. Usque in altissima vero illud declarat, quia utrumque mirabile, utrumque gloriosum est, reparatum hominem per gratiam, qui prius fuerat per iustitiam iure damnatus. Tendamus etiam intellectum usque in altissima, quia Deus homo sedet ad dexteram Patris, regnans cum eo et Spiritu sancto per infinita saecula saeculorum.
25 (Vers. 20.) Quae fecisti magnalia! Deus, quis similis tibi? Postquam gratiam Creatoris et iustitiam eius usque in altissima dixit esse progressam, venit ad tertiam partem, ubi hymnica exsultatione concelebrat quantam iustitiam peccantibus ostenderit, et conversis iterum clementiam suae pietatis indulserit. Adam quippe inobedientem protinus paradisi voluptate privavit; latronem confitentem ad eius amoena velociter intromisit. Haec sunt magnalia quae Dominum fecisse testatur; quoniam et ad iudicandum singulariter fortis ostenditur, et ad liberandum nullus ei similis invenitur. Quae! cum admiratione legendum est, quia nullus comprehendere, nullus sufficit digne laudare. Magnalia enim a magnitudine vocitantur, quae stuporem humanis mentibus per suam videntur facere granditatem. Intulit quoque: Quis similis tibi? quia ex operibus suis cognoscitur singularis. Magnitudo siquidem facti, potentiam testatur auctoris.
26 (Vers. 21.) Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me. Quantas item sub admiratione legendum est, quasi innumerabiles passiones. Intende etiam quod dicit, ostendisti: quia fidelibus ad praesens duras tribulationes ostendit, et quamvis malae vel multae esse videantur, in bonum tamen recidunt, quia prodesse contendunt. Multas ergo quantitatem, malas indicant qualitatem. Sequitur, et conversus vivificasti me. Si naturam Verbi consideres, semper inconvertibilis, semper probatur immobilis; sed conversus dicit per tropologiam, id est converti me fecisti: quia distortus fueram lege peccati. Fidelium quippe tribulatio ducit ad vitam, sicut in Evangelio dicit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5].
27 (Vers. 22.) Et de abyssis terrae iterum reduxisti me; multiplicasti iustitiam tuam, et conversus exhortatus es me. Abyssos quidem legimus altitudines divini sensus, sicut in alio loco Psalmista dicit: Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Sed hic ideo terrae additum est, ut profundas mensuras et voragines debuisses intelligere peccatorum, unde se frequenter ad vitae gaudia revocatum esse profitetur. Sed advertamus quid sibi velit hoc quod iterum dicit. Iterum positum est pro frequenti, eo quod multipliciter aliquid iteretur. In sexto quippe psalmo auctoritatem secuti maiorum, diximus septem modis remissionem nobis Dominum concedere peccatorum. Primo per baptismum, secundo per martyrium, tertio per eleemosynas, quarto cum debitoribus nostris debita relaxamus, quinto per conversionem fratrum, sexto per abundantiam charitatis, septimo per poenitentiam. Forte adhuc et aliis remissionibus nostra fragilitas sublevatur. Sciendum tamen ideo iterum dictum, ut medicina eius frequentior indicetur. Nam quod dicit, multiplicasti iustitiam tuam, superiorem sensum probatur exponere: quia iustitiam suam multiplicat, quando nobis per diversas causas afflictionum subvenire dignatur. Iustitia enim Domini saepe dicitur, cum misericordiam facit, et iterum misericordia ipsius iustitia nuncupatur, quia sibi semper utrumque coniunctum est, sicut in centesimo psalmo legitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Sequitur, et conversus exhortatus es me. Hoc verbum quam paternum sit debemus advertere, ut famulos suos quamvis praemissa districtione castiget, tamen tristes permanere non patitur, dum Scripturarum divinarum eos sancto alloquio consolatur. Exhortatio, consolatio debet intelligi, quae animos componit, afflictionem relevat, et mentem sanat diversis languoribus sauciatam.
28 (Vers. 23.) Ego autem confitebor tibi in vasis psalmorum veritatem tuam. Cum Dominus fidelibus suis per exhortationes pias praemia aeterna promiserit, hic iam iustus ille generalis laetus veritatem se psallere confitetur, id est, quia Domini promissa comprenda sunt, dum nescit fallere, quod aeterna Veritas pollicetur. Pulchre autem definitum est psalmos vasa esse veritatis, quasi spiritualia dolia vinum Domini incorrupto sapore servantia.
29 (Vers. 24.) Psallam tibi, Deus, in cithara, sanctus Israel. Frequenter diximus fidelium Christianorum duas maximas esse virtutes, spiritualem ad bene credendum, actualem ad bene agendum, quas hic se per species musicas utrasque Domino oblaturum esse promittit. Nam quod ad spiritualem virtutem pertinet, in superiore versu psalmum se cantaturum esse pollicitus est; quod ad actualem, in cithara laudare se Dominum dicit. Psalmus enim (sicut saepe dictum est) de superioribus sonat; cithara de inferioribus melos ad superna transmittit. Sed cui psallatur vel citharizetur dicit, sancto Israel, non quem gentilitas putabat erroneum, sed quem patribus nostris vera fides ostenderat.
30 (Vers. 25.) Gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi: et anima mea quam redemisti. Labia, os interioris hominis dicit; habet enim et mens vocem suam, qua tacite clamat ad Dominum. Nam ut hoc spiritualiter intelligeres, adiecit, anima mea quam redemisti. Ipsa ergo gaudet in labiis suis internis, quae se redemptam esse cognoscit.
31 (Vers. 25.) Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. Sicut superius dixit: Psallam veritatem tuam in vasis psalmorum et cithara, significare volens animae corporisque virtutes, ita et labia cordis sui cantatura promisit. Nunc autem adiecit, linguam meditaturam esse iustitiam Dei, id est corporis sui substantiam, quae tunc plenissime laudes Domini meditabitur, quando regnum eius in illa resurrectione perceperit. Sed ut finem saeculi debuisses advertere, sequitur, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. Quod utique plenissime tunc fiet, quando a dextris iusti, et a sinistris impii fuerint collocati. Duobus enim modis confunduntur et reverentur inimici, quando aut hic poenitentiam gerunt, et se errasse cognoscunt; aut certe in adventu Salvatoris, dum illa quae fieri non credebant, suis oculis manifesta conspexerint. Tunc ergo securae exsultationis tempus est sanctis, quando iam locum dominationis impii non habebunt; et laetabuntur iusti, cum malorum omnium terminus advenerit, et bona Dominus sine fine concesserit, in qua Christianorum permanet indefecta petitio.
32 Conclusio psalmi.
33 Cum totus hic psalmus gratiam Domini, quae gratis datur, summa intentione commendet, admonet etiam nos incarnationem Verbi, per quam salus humano generi provenit, felici vicinitate declarandam: more solis, qui proxima luce consurgens, roseam praemittit auroram; ut gratiam praeclari splendoris praeparatus possit oculus intueri. Patres enim nostri psalmorum numerum in Veteris ac Novi Testamenti sacramentis ita crediderunt esse dividendum, septem scilicet decadas ponentes in sabbatum, quod ad primam illam pertinet sine dubitatione culturam; octo vero nostro tempore deputantes, qui resurrectionem Domini per singulas hebdomadas die octava veneramur; et ideo per utramque supputationem Vetus et Novum Testamentum sacratus iste numerus dignoscitur continere psalmorum. Quod enim centum quinquaginta possunt in numero singulorum, hoc valent significare quindecim decades in ordine denariorum; eoque fit ut calculus iste psalmorum Novo et Veteri Testamento competenter aptetur. Sciendum est plane quod in prima parte Veteris Testamenti, et nova misceat sacramenta mysterii. Dici enim in septenario numero et passionem Domini Christi, et in octavo calculo multa ponit de Veteri Testamento, ut utrumque culturae nostrae convenire modis omnibus sentiatur. Meminisse autem debemus arithmeticam, vel alias disciplinas psalmos commemorare frequenter, quas in subsequentibus, prout fuerit opportunum, de ipsis perstrictim aliquid commemorare curabimus; ut quamvis breviter dicta, non tamen videantur esse praeterita. Tantum est ut astrologiam sacrilegam summa intentione fugiamus, quam etiam nobilium philosophorum iudicia damnaverunt. Quapropter praesenti operi terminum ponamus, quatenus et quies parumper adhibita lectoris reparet studium, et futura pars digesta psalmorum de significantia Novi Testamenti sumat competenter initium. Amen.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIX <<<     >>> in Octo Decadas Novo Testamento Convenientes
monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25 > 9 > A > SEVERUS XVII. > Iacobi, 5 > 11 > sectio > C. CALIGULA IV. > 2 > 33 > 98 > 103 > CLAUDIUS V. > 99 > 2 > 18 > 107 > DECIUS XXV. > 27 > 111 > 70